monumenta.ch > Hieronymus > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 35
XXXIII. MANSIO. Et profecti de Asion-Gaber, castra metati sunt in deserto Sin: Haec est Cades . Quaeritur cur octava Mansio nunc tricesima tertia esse dicatur. Sed sciendum quod prior per 'Samech' litteram scribitur, interpretaturque 'rubus,' sive 'odium:' haec autem per 'Sade,' et vertitur in 'mandatum.' Illudque quod iungitur, 'Cades,' non ut plerique aestimant, 'sancta' dicitur: sed 'mutata,' sive 'translata.' Legimus in Genesi iuxta Hebraicam Veritatem, ubi Iudas meretricem putans Thamar, dona transmisit: et sequester munerum interrogat, 'ubi est cadesa,' hoc est, 'scortum,' cuius habitus a caeteris feminis immutatus est. In multis quoque locis hoc idem reperimus. Sin autem 'sancta' interpretatur, κατὰ ἀντίφρασιν est intelligendum: quomodo Parcae dicuntur ab eo quod minime parcant, et bellum, quod nequaquam bellum sit, et lucus, quod minime luceat. In hac Mansione moritur Maria, et sepelitur: et propter aquas contradictionis Moyses et Aaron offendunt Dominum, et prohibentur transire Iordanem, missisque nuntiis ad Edom, transitus petitur, nec impetratur. Quis timeret post tantos profectus murmur populi, et offensam magistrorum, et viae transitus denegatos? Videtur mihi in Maria Prophetia mortua: in Moyse et Aaron Legi et Sacerdotio Iudaeorum finis impositus: quod nec ipsi ad terram repromissionis transcendere valeant, nec credentem populum de solitudine huius mundi educere. Et nota quod post mortem Prophetiae, et aquas contradictionis; Idumaeum carneum atque terrenum transire non possint: et cum multis precibus et conatu viam non impetrent; sed egrediatur Edom adversus cos in populo multo, et in manu forti. Interpretatio quoque nominis morti et offensae, et negato transitui convenit. Ubi enim mandatum, ibi et peccatum: ubi peccatum, ibi offensa: ubi offensa, ibi mors. Haec est Mansio de qua Psalmista canit, 'Commovebit Dominus desertum Cades'